- LEIOSTREA
- LEIOSTREAapud Lamprid. in Heliogab. Primus fecit de piscibus isitia, primus de ostreis et leiostreis et aliis huiusmodi marinis conchis etc. pro Lithostreis, quae vera lectio est Salmas. Sic autem proprie appellantur, quae apud Graecos ὀςτρακοδέρμων nomine veniunt; quae si quis λιθόδερμα diceret, haud inelegantem eorum appellationem induceret: nam et λιθόῤῥινα eadem vocabat Empedocles, item λιθοῤῥίνους κήρυκας, apud Plutarch. Auf.Quae testis concreta suis ceu saxa coharent.Item,Aspera quae testis et dulcia farris opimi.Vide Salmas. ad Lemprid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.